SA. Hocine illo dignumst? hocine incipere Aeschinum,
per oppressionem ut hanc mi eripere postulet!
SY. Labascit. unum hoc habeo: uide si satis placet:
potius quam uenias in periclum, Sannio,
seruesne an perdas totum, diuiduom face.
minas decem conradet alicunde. SA. Ei mihi,
etiam de sorte nunc uenio in dubium miser?
pudet nihil? omnis dentis labefecit mihi,
praeterea colaphis tuber est totum caput:
etiam insuper defrudet? nusquam abeo. SY. Vt lubet:
numquid uis quin abeam? SA. Immo hercle hoc quaeso, Syre
utut haec sunt facta, potius quam lites sequar
meum mihi reddatur, saltem quanti emptast. Syre,
scio te antehac non esse usum amicitia mea:
memorem me dices esse et gratum. SY. Sedulo
faciam. sed Ctesiphonem uideo: laetus est
de amica. SA. Quid quod te oro? SY. Paulisper mane.
CTESIPHO SANNIO SYRVS
ADVLESCENS LENO SERVOS
CT. Abs quiuis homine, quomst opus, beneficium accipere gaudeas:
uerum enim uero id demum iuuat, si quem aequomst facere is bene facit.
o frater frater, quid ego nunc te laudem? satis certo scio:
numquam ita magnifice quicquam dicam, id uirtus quin superet tua.
itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror
fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem.