Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/7

Haec pagina emendata est

ti moli insufflavit, virtusque illa infusa, naturalia munia exercere occœpit; quis credat, munus illud tantopere necessarium, aera inclusum atque interceptum, naturæque ipsi adeò perniciosum, foras ejectandi, vel ignorâsse, vel omisisse? Præsertim verò cùm ipse humani exordii parens, & ruboris & urbanitatis inscius, nec illum exsultantem ac erumpere gestientem, vel compresserit, vel jugularit. Sermone antiquiorem fuisse, priusque Crepitum invaluisse, quàm verba homines proferrent, vel ex Aristophanis Ranis addiscere possumus, quando nihil sciebant, nisi

Προσπαρδεῖν γ᾿ ες τὸ ϛομα, καὶ μινθῶσαι τον ξύναιτον [1]

Quod ad genus attinet, haud obscuræ conditionis parentes sortitus est. Mitto eorum nugas, qui à Jove stercoreo, sive (ut cum Orpheo) εἰ λυμένῳ κόπρῳ [2] originem ducere arbitrantur. Parentes quidem habuisse, tum apud omnes auctoritate, tum generis splendore ac nobilitate præstantes; omnibus in confesso est: quamvis & nonnihil ii qui nobis tradiderunt, vel aberrent, vel discrepent. Aristophanes quidem in Pluto pultis filium facit; nam cùm dixisset:

  1. In os oppedere, & merda sodalem fœdare.
  2. Fimo delibuto.