Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/6

Haec pagina emendata est

explosisse, exsibilasse? Aliis in urbe pestibus grassari impunè licet; optimo civi, atque optimè quidem de singulis merito, patriâ perfrui aura non licet. Siquidem eò insaniæ atque vecordiæ hominum devenit audacia, ut nisi vobis, Patres Crepitantes, aut cura aliqua Crepitûs conservandi, aut libido fuisset; jam de ejus nomine vel incolumitate actum videretur. Rem sanè omnium difficillimam agnosco, ea quæ communi hominum arbitratu atque sententiâ inveterata sunt, vel funditûs evellere, vel aliò quàm infixa mentibus opinio permittit, detorquere. Sed cùm sæpe vel ignorantià, vel cæco eorum qui suggerunt livore, sententiæ huc illuc facilè distrahantur; ingentem animo fiduciam haud temerè concepi, à me, si receptam vulgò de Crepitu opinionem diluerim ac debellárim, revocatum iri ac restitutum. Quod haud equidem ambigo mihi ex animi sententia eventurum, si ejus ortum, educationem, liberalium disciplinarum peritiam, animi dotes, virtutis splendorem, dignitatem, auctoritatem, reique quà publicæ, quà privatæ utilitatem demonstráro. Necnon male feriatorum capitum calumnias, & convitia in eum jacta veritate duce, ac fortuna comite dissipavero. Ac primum, Patres Crepitantes, de eius antiquitate mihi dicendum judico. Crepitum, quis tam rationis expers, tam plumbeus, esse possit qui non origine, hominis æqualem fateatur? Statim enim ac supremus rerum conditor vitalem illum spiritum inanimi atque iner-