Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/5

Haec pagina nondum emendata est

CUm semper Crepitum Ventris ab urbe exsulantem & profugum, atque à consortio & hominum consuetudine ejectum expulsumque, ægerrimè tulerim; hoc præcipuè tempore, Patres Crepitantes, in quo ὀσπριοφαγίαν τεαταρακοϛὴν de more celebramus, & gravius visum est, & Reipublicæ incolumitati perniciosius. Quid enim tam acerbum, tam deplorandum, ac ne oculis quidem ferreis aspiciendum, quàm delicias populi, publicæ libertatis conservatorem, vel, quod dicere vereor: dicam tamen; salutis aram, ab urbe, à Republica, ab hominum conventu eliminasse,