Belgae autem ā Germāmīs oriundī erant, ut Caesar in capite quartō librī secundī dēmonstrat. Itaque pars Britannōrum antīquōrum Germānicā orīgine erant. Formam insulae esse triquetram dēclārat. Sed ūnum latus ad Galliam spectāre existimat, alterum ad Hispāniam atque occidentem, tertium ad septentriōnēs. Itaque dē lateribus et angulīs laterum errābat. Hiberniam ab occidente parte Britanniae esse rectē iūdicat, insulam Mōnam inter Britanniam et Hiberniam esse.”
36. “Lateris prīmī longitūdinem circiter quingenta mīlia esse iūdicat, secundī septingenta, tertiī octingenta. Itaque dē magnitūdine insulae nōn multum errabat. Flūmen Tamesam ā marī circiter octōgintā mīlia distāre iūdicat.” Hīc nōs puerī “Errābat igitur” inquimus; “nam inter Londinium et mare nōn sunt octōgintā mīlia.” Sed patruus meus “Rectē iudicābat” inquit; “nam pars maris ubi Caesaris castra erant circiter octōgintā mīlia Rōmāna ā Londiniō distat. Tria maria insulam nostram circumdant; inter Britanniam et Galliam est mare Britannicum vel fretum Gallicum; ab occidente mare Hibernicum; ab oriente mare Germānicum. Nōmina marium temporibus antīquīs nōn ūsitāta erant; sed iam Graecī Britanniam esse insulam iūdicābant.”
37. “Inter Tamesam et mare Britannicum prīma