34. Tum patruus meus reliqua de expedītiōne Caesaris narrāvit. “Dum mīlitēs nautaeque Rōmānī classem novīs armīs ornant, Caesar ad reliquās copiās properat. Intereā hostēs summum imperium Cassivellaunō mandāverant. Cassivellaunus nōn erat rēx ūniversārum gentium Britannicārum, sed dux vel princēps gentis Cassōrum. Annō tamen quartō et quinquāgēsimō ante Christum nātum magna pars gentium Britanniae merīdiānae sē sub Cassivellaunō contrā Rōmānōs consociāverant. Flūmen Tamesa fīnēs Cassivellaunī a fīnibus gentium maritimārum sēparābat; ab oriente erant fīnēs Trinobantium; ab occidente Britannī mediterrāneī. Superiōre tempore bella continua fuerant inter Cassivellaunum et reliquās gentēs; atque Trinobantēs auxilium Rōmānōrum contrā Cassivellaunum implōrāverant, quia rēgem suum trucīdāverat. Numerus hostium magnus erat; nam, ut Caesar affirmat, infīnīta multitūdō hominum erat in parte merīdiāna Britanniae.”
35. “Caesar formam et incolās Britanniae in capite duodecimō et tertiō decimō librī quintī commemorat. Incolae partis interiōris Celtae et barbarī erant; incolae maritimae partis ex Belgiō praedae causā immigrāverant, sīcut priōre aetāte trans flūmen Rhenum in Belgium migrāverant. Et nōnnulla nōmina gentium maritimārum, unde nōmina urbium hodiernārum dērivāta sunt, Belgica vel Gallica sunt.