sōl ōram maritiniam splendōre suō illustrāvit, et iterum in viam nōs dedimus. Imber calōrem aeris temperāverat; et inter viam nōs puerī patruum meum multa de C. Iūliō Caesare, imperātōre magnō Rōmānōrum, interrogāvimus. “Cūr expedītiōnem suam in Britanniam parāvit?” inquimus; “cūr cōpiās suās in insulam nostram transportāvit?” Et patruus meus “C. Iūlius Caesar” inquit “prōconsul erat Galliae, et per trēs annōs contrā nātiōnēs bellicōsās Gallōrum et Belgārum bellāverat; nam annō duodēsexāgēsimō ante Christum nātum Rōmānī Caesarem prōconsulem creāverant. Rōmānī autem Britannōs in numerō Gallōrum esse existimābant; et rēvērā nōnnullae ex nātiōnibus Britanniae merīdiānae ā Belgīs oriundae erant. Atque Britannī Gallīs auxilia contrā Rōmānōs interdum subministrāverant; sed Trinobantēs auxilium Rōmānōrum contrā Cassivellaunum, rēgulum Cassōrum, implōrāverant.”
28. “Alia quoque causa bellī fuerat avāritia et exspectātiō praedae. Cupidī erant Rōmānī insulam nostram ignōtam et remōtam vīsitandī et explōrandī; nam, ut Tacitus affirmat, ignōtum prō magnificō est. Itaque annō quintō et quinquāgēsimō ante Christum nātum C. Iūlius Caesar expedītiōnem suam prīmam contrā Britannōs comparāvit, et victōriam reportāvit, ut narrāvī; nam post ūnum proelium Britannī veniam ā victōribus implorāvērunt. Sed expedītiō nōn magna fuerat; neque Rōmānī ullam praedam ex Britanniā reportāverant, nisi paucōs servōs et captīvōs. Annō igitur proximō imperātor Rōmānus secundam et