maticīs. Magistrō nostrō magna cōpia est librōrum pulchrōrum. Schola nostra antīqua et clāra est: nōn solum librīs sed etiam lūdīs operam damus. Schola nostra nōn in Cantiō est. In vīcō nostrō est lūdus litterārius, crēber puerīs et puellīs, līberīs agricolārum. Sed ego cum Marcō et Alexandrō, amīcīs meīs, ad Ventam Belgārum discipulus sum.
16. Magister noster librōrum historicōrum studiōsus est; dē patriā nostrā antīquā libenter narrat. Proximō annō, dum apud nōs erat, dē vītā Britannōrum antīquōrum saepe narrābat. Patruus meus et amita mea libenter auscultābant; ego quoque nōnnumquam aderam. Sīc narrābat:—
“Fere tōta Britannia quondam silvīs densīs crēbra erat. Inter ōram maritimam et fluvium Tamesam, ubi nunc agrī frūgiferī sunt, silva erat Anderida, locus vastus et incultus. Silvae plēnae erant ferārum—lūpōrum, ursōrum, cervōrum, aprōrum. Multa et varia māteria erat in silvīs Britannicīs: sed fāgus Britannīs antīquīs nōn erat nōta, sī Gāius Iūlius vēra affirmat. Et pīnus Scōtica dēerat.”
17. “Solum, ubi līberum erat silvīs, frūgiferum erat. Metallīs quoque multīs abundābat—plumbō albō