Post cēnam lūnam et stellās ex fenestrā meā spectō. Prope villam est silva, ubi cum amitā meā saepe ambulō. Quantopere nōs silva dēlectat! O cōpiam plantārum et herbārum! O cōpiam bācārum! Nōn sōlum nautae sed etiam agricolae circum habitant. Casae agricolārum parvae sunt. Nautae casās albās habitant. Amita mea casās agricolārum et nautārum saepe vīsitat.
4. Victōria est rēgīna mea. Magna est glōria Victōriae Rēgīnae, nōn sōlum in īnsulīs Britannicīs sed etiam in Indiā, in Canadā, in Austrāliā, in Āfricā, ubi colōniae Britannicae sunt. Rēgīna est domina multārum terrārum. Britannia est domina undārum. In glōriā rēgīnae meae triumphō. Tē, Britannia, amō: vōs, īnsulae Britannicae, amō. Sed Britannia nōn est patria mea. Ex Āfricā Merīdiānā sum.
5. Lȳdia quoque, consōbrīna mea, apud amitam meam nunc habitat. Lȳdia columbās cūrat: cūra columbārum Lȳdiae magnam laetitiam dat. Tū, Lȳdia, cum apud magistram tuam es, linguae Francogallicae et linguae Anglicae operam dās; sed ego linguīs antiquiīs Romae et Graeciae operam dō. Saepe cum Lȳdiā ad silvam vel ad ōram maritimam ambulō. Interdum cum nautā in scaphā nāvigāmus. Quantopere nōs undae caeruleae dēlectant! Lȳdia casās agricolārum cum amitā meā interdum vīsitat. Vōs, fīliae agricolārum, Lȳdiam amātis, ut Lȳdia vōs amat. Ubi inopia est, ibi amita mea inopiam levat.