Pagina:Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello.djvu/16

Haec pagina emendata et bis lecta est
16

pidissimo fonte hansisti virtutes quæ ad officium episcopale animam tuam enutrierunt.

Veritatem dicam, non mentior; Hausisti spiritum, hausisti virtutem.

Quid enim vero est quod tanto affectu Te complexi sunt sacrorum alumni in spiritualibus moderatorem, tantoque profectu e labiis tuis divina tam suaviter colloquentibus pendebant, nisi eoquod de corde tuo exibant fluenta Evangelii veluti e dominico pectore hausta?

Nonne Te gemmam sacerdotum affirmarunt Astensis Ecclesiæ Seniores, quando communi suffragio Collegam suum constituerunt? optime meritum qui paulo post a Prælato Tuo Apostolica Auctoritate Archidiaconus creareris, confratribus ipsis tuis in Canonicatu futurus veluti stimulus maiorum virtutum? Speculum cleri vere fuisti, vere dignus qui voce concordi sanctus sacerdos appellareris.

Quid autem satis dicere potero, si de Tua in proximos charitate verba facere velim? Uno verbo me expediam; Charitate Christi agebaris: Effatum tuum præcarum illud erat - Charitas Christi urget nos. —

Charitas Christi urgebat Te, et collatis magnis sumptibus egenis domum parasti; Charitas Christi urgebat Te, et sacris Virginibus sedula cura perfectionis semitam demonstrasti; Charitas Christi urgebat Te, et alacri animo, in gaudio spiritus puellarum mentes et corda, verbo et sacramentorum administratione aluisti. Charitas Christi urgebat Te, et Tu existi e domo Tua, victurus diu noctuque intra turmam miserabilium appellantium Te Patrem. Oh! vere sicut apis argumentosa Christo charitate deservisti! qui operam non humilem conferebas in Diœcesis Astensis administratione.

Charitas Christi urget Te, o Præsul amatissime, quid ergo spei deesse nobis potest, qui hodie tamquam filii, charitatis Tuæ objectum constituimur?

Benedictus Deus Israel! Qui consolator humiles, consolatus est et nos in adventu tuo, Desideratissime Antistes!