Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/53

Haec pagina emendata et bis lecta est
52
ŌLIM

Fīlia I. Etiam formīca parva sīgnum dat, ut crēdō, cum ōva ē tēctīs penetrālibus, impendente imbre, effert.

Māter. Dēsinite nunc pēnsa vestra carpere, ut cēnam patrī frātrī-que vestrō parētis. Pater enim nunciam ovēs domun sequitur, et fīlius āgnōs.

[Fīliae cēnam parāre incipiunt.
(Intrant pater et fīlius.)

Pater. Ohē, mea uxor! Iam pluere incipit; crās, nisi fallor, imber frīgidus nōs domī continēbit.

Māter. Multa tamen mātūrāre poteritis, quae mox, caelō serēnō, properanda erunt. Licēbit enim frūgēs īgnī torrēre, vel saxō frangere.

Fīlius. Equidem dentem dūrum vōmeris prōcūdam, vel lintrēs ex arbore cavābō.

Pater. Mē sīgnum pecorī imprimere aut numerōs acervīs īnscrībere oportēbit.

Māter. Dum vōs in agrīs hodiē laborātis, ego et fīliae nostrae dē sīgnīs pluviam praedīcentibus, inter nōs loquēbāmur.

Fīlius. Meministī-ne versūs poētae Vergilī Marōnis hāc dē rē scrīptōs?

Māter. Verba tenēre nequeō. Nārrā nōbīs, sōdēs, versūs illōs.

Fīlius. Illōs sōlum memoriā teneō:

“Nunquam imprūdentibus imber
Obfuit: aut illum surgentem vallibus īmīs