Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/34

Haec pagina emendata et bis lecta est
33
LĒX OPPIA

sumptus ab eō aliēnissimus est. Utinam nē nōbīs quoque servīs eōdem modō vīvendum esset.

“Est mihi nōnum superantis annum”pānis cōpia, sed Albānī vel Falernī nē cyathus quidem.

(Intrat Catō.)

Catō. Dāve! Parāvistī-ne cēnam meam? Fīliolum meum, dum ā mātre lavātur, spectāvī, ut soleō: nunc igitur cēnandum est mihi.

Dāvus. Sāne, domine. Cēna apposita est.

(Catō ēsse incipit.)

Catō. Ō tempora! ō mōrēs! Quō ruimus Rōmānī? Sōlus esse videor, quī mōribus antīquīs adhūc studeam. Cēterī epulīs, strāgulīs, aulaeīs, purpurā, aurō lūxuriant, rempūblicam neglegunt.

Dāvus. Mulierēs, ut crēdō, nisi lēge Oppiā continērentur, immodicae lūxuriae indulgērent.

Catō. Ō Dāve, tū nescīs? Sunt quī illam lēgem abrogārī cupiant. Abrogābunt etiam, nisi ego eīs obstiterō. Odiō enim est Lēx Oppia mulieribus omnibus.

(Iānua pulsātur.)

Dāvus. Aliquem iānuam pulsantem audiō.

[Exit.

Catō. Quisnam tam sērē vēnit? (Rediit Dāvus.) Quis adest, Dāve?

Dāvus. Turba mulierum extrā aedēs stant, ōrantium ut tēcum loquī liceat.