Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/19

Haec pagina emendata et bis lecta est
18
ŌLIM
(Virgīnia et Anna intrant.)

Virgīnia. Salvēte, vōs omnēs.

(Mārcus furtim intrat et ad Virgīniam appropinquat.)

Cīvēs omnēs. Salvē, Virgīnia.

Civ. VI. Quam læta esse vidēris hodiē!

Virgīnia. Num dolēre dēbeō? Tot avēs hodiē canunt, tam dulcēs flōrēs sunt, tam clārē sōl lūcet, ut trīstis esse omnīnō nōn possim. (Mārcus bracchium ēius subitō rapit.) Hei! (Cīvēs eam dēfendere cōnantur.)

Anna. Hei! Aliquis dominam meam laedit.

Cīvēs. Abī tū! Quid facis? Nōlī puellam tangere.

Anna. Ō dī immortālēs, adiuvāte nōs!

Virgīnia. Ō Diāna, quae puellīs semper favēs, dēfende mē.

Mārcus. Mea serva est.

Cīvēs. Tua serva? mentīris, improbe.

Mārcus. Iterum āiō, hanc puellam meam esse servam.

Cīvēs. Prō scelus!

Anna. Utinam pater tuus adesset!

Cīv. I. Ego eum arcessam.

[Exit ut Virgīnium arcessat.
(Icilius intrat.)

Icilius. Quid est, amīcī? Virgīnia, quid accidit?