Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/90

Haec pagina nondum emendata est
73

NOTITIÆ

VTRIVSQVE VASCONIÆ

LIBER SECUNDVS.

Qui tractationem de Vasconibus Iberis continet.

De Nauarris eorumque Regione NAVARRA dictâ.

CAPUT I.

VASCONUM populi, alij citra Pyrenæum in Iberiâ, alij vltra Pyrenæum in Aquitaniâ sedes habent: citra Pyrenæum sunt NAVARRI, IACCENSES, ALAVENSES, IPVSCVATES & BISCAINI: vltra Pyrenæum GASCONES & VASCI. De prioribus hoc libro; de aliis verò in fequenti agetur. Initium fiat à Nauarris: quibus potissimùm Vasconum nomen conuenit, inde enim ad omnes alios populos, quotquot huiusmodi appellatione censentur, manauit: Horum regio ab Ortu Pyrenæos habet montes, ab Occafu Iberum amnem & ex parte Turiasonensem agrum: A Meridie veterem Comitatum Aragoniæ; A Septentrio-