Io te soy; At, Nizaicu, Gallicè explicabitur per hæc verba: Ie vous suis, Hispanicè verò per hæc: yo os soi, vel yo soi a v.md. Exemplum subconiugationis verborum transitivorum & primò quidem ingenericæ sumemus à verbo Ais, id est, es, quod est secunda persona singularis verbi, Nais, id est, sum: flectitur itaque hæc perfona, isto modo, izait, id est, es mihi, izaio, es illi, izaigu, es nobis, izaie, es illis. Exemplum verò genericæ, en tibi: In prima persona singulari eiusdem verbi, masculino genere Nizaic, sum tibi, Nizaioc, sum illi, Nizaié, sum illis: secunda verò persona pluralis Nizaiçue, caret genere, quia non possumus eâ vti, nisi plures personas alloquamur: at suprà monuimus genera horum verborum ad singulares personas referri, non verò ad plures. Eadem persona Nais, foeminino genere sic inflectitur. Nizain, sum tibi, Nizaion, sum illi, Nizaien, sum illis , & c.
Caeterum in superioribus, declinationum & inflexionum regulis atque exemplis dialectum ferè Vascitanam secuti sumus, eam, inquam, quæ illorum è Vasconibus Aquitanis, qui Vasci vulgò dicuntur, propria est. Ab hac nonnihil differt Nauarrica, plusculum Vardulica, seu Ipuscuana & Alauensis, omnium maximè Autrigonica seu Biscaina, quas hic sigillatim exponere aut inter se conferre non est nostri instituti: sed iam absolutis iis quae universè de totâ Vasconum gente dicenda erant, ad ea quae de singulis illius populis & insignioribus familiis tradenda recepimus, expedienda accedamus.