Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/78

Haec pagina nondum emendata est
61
VASCONIÆ.

sum alio modo terminant: ab hoc autem participio, cum fit verum thema feu radix verborum, formantur alia infiniti modi tempora hoc modo: In verbis prioris claffis, infinitum præfens (quod potius apudnos nomen verbale nuncupandum cenferem) mutat fyllabam finalem, tu, vel du, participij præteriti, in ze, gerundium eamdem mutat in zeco, supinum in zera, participium præfens in zen futurum verò nihil mutat, sed tantum post syllabam tu vel du addit, co vel en, præfixa tamen syllaba, en, liquidâ, R, ad vitandum vocalium, V, & E, concursum: Exemplum, à participio præterito galtu, vel (vt nunc pronuntiatur) galdu, id est perditus, fit præfens infinitum seu nomen verbale galze, perdere, gerundium galzeco, ad perdendum, supinum galzera, perditum; participium præfens galzen, perdens : & futurum galduco vel galduren, perditurus: In pofterioris verò classis verbis, sic. Si participium præteritum in consonantem, N, desinat , infinitum præfens seu potius nomen verbale mutat eam in te; gerundium in teco; supinum in tera; participium præsens in ten; futurum verò nihil mutat, sed addit in fine syllabam en, aut co. Exemplum : A participio præterito Ioan, id est, qui abiit, fiunt seu infinitum præfens, seu verbale nomen Ioate, id est, abire, gerundium, Ioateco, ad abeundum; supinum Ioatera, abitum ; participium præfens, Ioaten, abiens; & futurum, Ioanen vel Ioanco, id est, abiturus: quod si thema verbi in vocalem exeat nihil mutatur, sed solum adduntur ei syllabæ formationis prædictæ; sic à themate seu participio præterito Ialqui, id eft , egressus, fiunt infinitum præfens seu nomen verbale Ialquitera, egredi; gerundium, Ialquiteco, ad egrediendum; supinum, Ialquitera, egressum; participium præfens, Ialquiten, egrediens; & futu-