Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/77

Haec pagina nondum emendata est
60
NOTITIA

prà diximus) declinetur, & fingulari quidem numero declinandi lex eiusmodi est, qualem paulò ante inarticulatis præfcripfimus: pluralis verò sic à recto singulari formatur, vt nominatiuus adfcifcat in fine litteram C, actiuus fyllabam EC, genitiuus fyllabam EN, datiuus ER vel EI, ablatiuus ES quod insequenti exemplo clarius fiet; ab eadem voce, guiçon, id est, vir, quæsito.

SINGVLARI numero nominatiuus guiçon-a ὁ ἀνὴρ Græcè: l´homme Gallicè : el hombre Hispanicè: activus guiçon-ac, genitiuus guiçon-aren, de l´homme Gallicè: del hombre Hispanicè: datiuus guiçon-ari, à l´homme Gallicè: al hombre Hispanicè: Ablatiuus guiçon-as, par l´homme Gallicè: por el hombre Hispanice.

PLVRALI numero nominatiuus guiçon-ac, les hommes Gallicè los hombres Hispanicè: Activus guiçon-aec, Genitiuus guiçon-aen, des hommes, G. de los hombres, H. Datiuus guiçon-aer, vel guiçon-aej, aux hommes, G. à los hombres, H. Ablatiuus guiçon-aes, par les hommes, G. por los hombres, Hispanicè.

Hîc tamen observandum vocalem A, penultimam in omnibus cafibus obliquis pluralis numeri apud Vascones Aquitanos, sic in diphthongum coalescere, cum vocali E proximè sequenti, vt ipfius fonus nequaquam exaudiatur, sed tantum percipiatur fonus vocalis E productæ vel geminatæ: itaque pro guiçon-aec pronunciant guiçon-eec vel guiçonéc in recto plurali, idémque servatur in reliquis casibus eiusdem numeri. Hactenus de nomine, superest verbum.

DUAE sunt verborum infinitorum classes: Prior eorum que participium præteritum passivum in tu, finiunt, quod in plerifque ob concursum liquidæ L per du, effertur, mutata tenui T in mediam D, Altera eorum quę ip-