Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/74

Haec pagina nondum emendata est
57
VASCONIÆ.

Singularia quaedam lingua Vasconicae, déque vocabulorum Vasconicorum declinandi & coniugandi ratione.

CAPUT XIIII.

QUANDOQUIDEM in hunc Vasconicae linguae campum, datâ occasione, ingressi sumus, placet in eo aliquantisper spatiari & in gratiam Φιλογλώττων, specimen aliquod illius linguae paucis exhibere: Ordiamur à nominibus. Primò in iis illud singulare est, quod nullum masculini, feminini aut alterius generis discrimen agnoscunt; Itaque finominibus guiçon, id est vir, emaste, id est mulier, abre, id est brutum, seu animal: arri, id est saxum, articulum aut adiectivum iungere volueris, vnica vox nihil immutata iis omnibus pariter inseruiet, dices enim guiçon-a on, id est, hic homo bonus, emaste-a on, haec mulier bona, abre-a on, hoc brutum bonum, arri-a on, hoc saxum bonum; Carent etiam nomina accusativo & vocativo, eorúmque vicem fungitur rectus. Declinandorum nominum ratio duplex est, alia sine articulo, alia cum articulo, vocemus hanc articulatam, alteram verò inarticulatam: Inarticulata unico utitur numero, qui promiscuè seu adiectivo seu verbo, singulari vel plurali annectitur; Exemplum: guiçon hura etorri da, homo ille venit, guiçon hec etorri dira, homines illi venerunt: Articulata verò duplici gaudet numero, singulari & plurali, Exemplum: guiçona etorri da, hic homo venit, l´homme est venu Gallicè : el hombre à venido Hispanicè: In plurali verò guicon-ac etorri dira, hi homines venerunt, les hommes sont venus, los ombres an venido: Inarticulatae declinationis forma casualis senaria est constatque