CAPUT XIII.
DECURSIS breviter aliis Comitatibus ac Vicecomitatibus, quos fupra in diuifione Vaſconiae Aquitanica enumerauimus, vna nobis adhuc reftat peragranda Vasfconia Citerior, cum Vicecomitatibus eâ comprehensis. Constabit autem ea tribus Pagis vel Regionibus, Vascitania seu Vascorum Regione, Baionenfi Praefecturâ & Bearnensi Provinciâ. Vascitaniae descriptionem iam cap. 5. huius libri tradidimus, ftemmata tantum fuperfunt Infignium in eâ familiarum explicanda. Baionensem Praefecturam (sub quâ Vicecomitatus Aortensis & Maritimensis comprehenduntur) & Bearnensem Provinciam (quae Vicecomitatum Olorensem ambitu suo amplectitur) diu dubitaui vtri Vasconię, vlteriori, an citeriori tribuerem; sed tandem, dum iis exclufis, nimium citerioris fines coarctari, & in angustum adduci considero, placuit (donec certiora afferantur) ambas citeriori ascribere. Accedit (ad Baionam quod spectat) authoritas Thomae V Valsinghani, qui in hypodigmate Neustriae, ad annum 1239, hoc oppidum Vascitania Caput fuisse disertè testatur. Ab hac itaque ordiamur.
Quae hodie Baiona, fuit olim Lapurdum. Huius nominis origo è Vascâ linguâ petenda est, non tamen à baï ona, id est bonum pignus, vt visum est Ste-