Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/52

Haec pagina nondum emendata est
35
VASCONIÆ.

reddere rationem, quam quod non recto nec transverso positu, vt cæteræ tibiæ, sed obliquo staret in manu tibicinis eâ personantis, idque etiamnum comprobat hodiernus vfus tibiæ, qui apud Vascones maximè viget, nec enim alio ferè organo vtuntur in suis choreis & saltationibus; Alia tamen mens est doctissimi Salmasij quod attinet ad explicationem Vascae tibiae, suis in Flau. Vopiscum notis & in Plinian. exercit. ad cap. 5. Solini, neque ego authoritati tanti viri repugnare ausim. In bello autem levi armaturâ usos fuisse Vascones, coniicimus ex Eginhardo & aliis, qui de rebus Caroli Magni scripsere: galeae etiam usum contempsisse monet Silius Italicus pluribus locis. At citra bellum qualis esset eorum habitus notat hic locus è lib. 5. cap. 2. Aymonij desumptus, Cui filius Ludovicus (loquitur de Ludovico Pio) pro sapere & posse obedienter parens, occurrit ad patris praesentiam habitu Vasconum, cum coaevis sibi pueris indutus, amiculo scilicet rotundo, manicis camisiae diffusis, cruralibus distentis, calcaribus caligis insertis missile manu ferens: Haec enim delectatio voluptasque ordinaverat paterna.



De lingua Vasconum & an verum sit illius nomina in a singulari numero, plurali verò in ac desinere.

CAPUT XI.

Erat solemne Romanis, populos, quos armis sub egerant, Latinae linguae affuefacere, docent id haec D. Augustini verba lib. 19. de ciu. Dei cap. 19. Data est opera, ut civitas Imperiosa, non solum jugum, verùm etiam linguam suam, domitis gentibus per speciem societatis imponeret. Inde est quod vernaculae linguae Gallorum juxta,