non enim fibulas aut ansas habent: ad hæc sica aut ensis, plerique lineis, rariloricatis utuntur thoracibus, aut tres cristas habentibus galeis, cæteri neruis contra ictus formatis aspidibus utuntur: pedites ocreas quoque ufurpant, spicula singulis plura, nonnulli etiam hastâ utuntur areâ cufpide: quosdam corum, qui ad Durium amnem accolunt, Laconicâ serunt uti vita ratione, bis unguento vtentes & candentibus lapidibus calefacientes & frigidâ lavantes, unoque cibi genere purè frugaliterque viventes: immolando student Lusitani, exta intuentur non exsecta, præterea & laterum venas inspiciunt, ac tangendo etiam diuinant , quin & ex captorum iextis coniiciunt sagis ea occultantes: deinde, cum ea pulsum edunt, infra primum ex cadavere aruspex futura prædicit: captivorum manus dextras amputant; diisque consecrant, omnes qui in montibus degunt victu utuntur tenui, aquam bibunt, humi cubant, crines mulierum in modum demittunt, mitris faciem velati pugnant, maximè capros edunt & Marti caprum immolant, prætereaque captiuos & equos; quin & ritu Graeco centurias victimarum, id est hecatombas, quotannis instituunt, vt & Pindarus ait, immolare centena omnia, certamina etiam gymnica armata & equestria edunt pugno, cursu, velitatione & instructo cohortatim proelio: montani duobus anni temporibus glande vescuntur quernâ, siccatam indéque contusam molentes, atque è farinâ panem conficientes, itaque eas adsuum tempus reponunt: Zytho etiam utuntur, vini parum habent & quod provenit statim in convivia cum cognatis insumunt: butyrum eis olei usum implet, coenant sedentes, habéntque ad parietes constructa in hunc usum sedilia: priora in sedendo loca aetati, dignitatique referuntur, coena circumgestatur, inter potandum ad tibiam saltant, & ad tubam choreas ducunt, interim exilientes & poplitibus flexis rectum corpus
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/50
Haec pagina nondum emendata est
33
VASCONIÆ.