Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/45

Haec pagina nondum emendata est
28
NOTITIA

cem fuum fidei & inuicti animi Vasconum, documentum fuere; ipfos quoque viciffim à Romanis, semper amicè & gratiosè habitos, credere æquum est, vt veros & fidos socios decebat ab illo populo, qui beneficio, quàm metu obligare homines mallet, exterasque gentes fide ac societate iunctas habere, quam tristi subiectas servitio, (verba sunt Scipionis Romani Ducis Hispanos apud Livium decad. 3. lib. 3. alloquentis) ita vt nullâ in re, Vasconum libertatem læsam, nullas in illorum regionem colonias miffas , nullas eorum ciuitates ftipendiarias factas (quod in plerifque aliis Hifpaniæ populis vsu venit) vsquam legamus ; fed eos integris viribus , florente republica, moribus , linguâ & patriæ finibus immutatis vfque ad Gothorum in Hifpaniam aduentum perduraffe, plurimis veterum Authorum teftimoniis admoneamur. Quanti autem apud Romanos fuerit huius gentis virtus & fortitudo, hinc æftimare licet , quod in longinquis & gravibus expeditionibus, Vasconem militem adhibebant; Testis enim est Tacitus lib. 4. histor. cap. 7. in eo bello, quod Vitelliani contra Britannos & Germanos eorumque Ducem Civilem sustinuere, inclinantem iam in hostes victoriam, Vasconum cohortes fervente proelio accitas, Romanis asservisse.


Quo statu vixerint Vascones Gothis in Hispania dominantibus. Item de clade ab exercitu Caroli Magni, ad Roncavallim, acceptâ.

CAPUT IX.

LABASCENTE Romanorum in Hispania Imperio & Suevis ac Gothis provinciam ingressis, non