Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/44

Haec pagina nondum emendata est
27
VASCONIÆ.

nec pax modo apud eos, sed societas etiam parata est, valideque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscripta sunt. Solos hic nominat Liuius Lacetanos: fed, cum alios deinde populos etiam mediterraneos & montanos adiungat, vix est vt Vafcones præteritos voluerit, qui omnium maximè Lacetanis proximi erant paritérque Ilergetibus, quos etiam, licet hîc non expresserit, fuisse tamen inter eos quibus cum focietatem contraxerat Scipio, indicat codem libro, his verbis. Vixdum digresso eo (loquitur de Scipione, qui Tarracone Empurias recesserat) Asdrubal aderat, & Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso, cum eorum ipforum iuuentute, agros fidelium Romanis sociorum vastat. At subinde Vascones illos, qui sub signis Annibalis in Italiâ militabant, domum reuocatos fuisse, coniicio ex hoc loco, eiusdem authoris decad. 3. lib. 5. vbi postquam de recepta à Romanis Sagunto, differuit, hæc subiicit: Celtiberûm iuuentutem, eâdem mercede, quae pacta cum Carthaginensibus erat, Imperatores Romani ad se perduxerunt & nobilissimos Hispanos supra 300, inde in Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Annibalis erant, miserunt. Quin autem Romanorum amicitiam sanctè exinde semper coluerint Vascones, nullus dubitandi locus relinquitur, veterum, qui res Romanas scripsere , libros legentibus: siquidem cæteris ferè omnibus populis Hifpaniæ à Romanis deficientibus, nihil vmquam ab hac gente turbatum , nulla etiam contra illam bella à Romanis fufcepta reperire est, nisi quod bello ciuili , quod inter Syllam & Marium exarsit, soli inter tot Vasconum populos, Calagurritani Sertorio Marianarum partium Duci adhæserunt, pro quo vltima quæque perpessi, singulare inuiolatæ in Du-