Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/43

Haec pagina nondum emendata est
26
NOTITIA

mo quidem Silius libro 2. populos illos, qui Annibalem in Italiam sequebantur, enumerans, Vasconum his versibus meminit.

Nec Cerretani, quondam Tyrinthia castra
Aut Vasco insuetus galeae, ferre arma morati.

Lib. 5. in narratione proelii contra Flaminium Consulem gesti.

Erumpunt multusque Maces Garamasque Nomasque
Tum quo non alius, venalem in proelia dextram,
Ocyor attulerit, conductaque bella probarit
Cantaber & galeae contempto tegmine Vasco.

Lib. 9. de pugna Cannensi agens.

— subiere leves, quos horrida misit
Pyrene, populi, varioque auxere tumultu
Flumineum latus, effulget cetrata iuventus
Cantaber, ante alios, nec tectus tempora Vasco,
Ac torto miscens balearis proelia fundo.

Lib. 10. de eadem pugnâ & Paulo Consule Romano verba faciens.

Ac iuvenem quem Vasco levis, quem spicula densus
Cantaber urgebat, lethalibus eripit armis.

Non tamen diuturna fuit haec societas, imo brevi Vascones, perinde atque alios Hispaniae citerioris populos, in partes Romanorum concessisse, ut credam facit hic Livii locus lib. 1. decad. 3. Cnaeus Scipio in Hispaniam cum classe & exercitu missus, cum ab ostio Rhodani profectus Pyreneosque montes circumvectus, Emporis appulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus à Lacetanis usque ad Iberum flumen, partim renovandis societatibus, pattim novis instituendis Romanae ditionis fecit; inde conciliata clementiae sama, non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit,