Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/41

Haec pagina nondum emendata est
24
NOTITIA

autem Strabo Iaccetanos vocat, eofdem effe cum Lacetanis, quorum frequens apud Cæfarem, Liuium & Plinium mentio, fenfit Interpres Ptolemei, itidemque Fulvius Ursinus notis ad librum 1. Cæfaris de bello ciuili, quibus ego libenter fubfcribo ; in eo tamen quod Vrfinus mendum fubeffe putat in vulgatis Cæfaris, Liuijatque Plinij codicibus, legendumque exiftimat Iaccetanis pro Lacetanis, fretus authoritate Strabonis & Ptolemei, qui hanc vocem à litera I, incipiunt, Ego contra censeo, emendandum fcilicet Strabonis locum legendumq; apud eum Lacetanipro Iacetani, & similiter apud Ptolemeum: nam cum femel tantum aut bis apud Strabonem hæc vox Iaccetani reperiatur, Ptolemei verò exemplaria varient (nam pleræque editiones Accetani habent non Iacetani) vocabulum autem Lacetani ſæpius apud veteres Authores occurrat (siquidem illud omnia ferè Cæfaris, Liuij & Plinij exemplaria retinent) propius verò eft vnius literæ mendum in vnicum Strabonis locum irrepfiffe, quam in tot aliorum Authorum libros. Lacetanos autem proximos fuiffe Ilergetibus, adeò vt etiam sæpè pro vna eadémque gente vfurpentur, discimus ex Livio decadis 3. lib. 8. Idem author, Lacetanos finitimos facit Aufetanis , qui Iberi ripas accolebant. Urbes Vasconum enumerat Ptolemeus, praeter iam dictas Iturissam, Pompelonem, Biturim, Andelusium, Nementurissam, Curnonium, Bascontum, Ergaviam, Tarragam, Muscariam, Setiam & Alavonam. Iturissae situs in pago Vastanensi quaerendus est, circa vicum qui sancti Stephani Lerinensis nomen obtinet , non autem in adversâ plagâ ad meridiem, ut volvere interpretes Ptolemei & Andreas Scotus in Melam, neque circa Tolosetam in Ipufcuâ, ut sensit Gastaldus, eumque se-