Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/39

Haec pagina nondum emendata est
22
NOTITIA

tione. Habitu autem & moribus , quantum cum reliquis Vasconibus confentiant, norunt qui in iis regionibus diutiùs verfati funt. Accedit authoritas Ioannis Biclariensis & Sebastiani Salmanticensis, è quibus hic bellum, quod Froila Rex Legionensis huius nominis primus contra Vafcones gessit, contra Alauenses speciatim gestum fuisse indicat, dum Adefonsum Froilae filium, è regno à Mauregato deiectum, Alauam ad propinquos matris suæ aufugisse commemorat; mater enim Adefonfi nomine Munimina è gente Vafconum erat, eamque Froila pater bello Vafconico captam fibi coniugio copulauerat , tefte eodem Sebaftiano; Biclarienfis quoque, cum Leuvigildum Regem anno Regni fui 13. partem Vafconiæ occupaffe & ciuitatem quæ Victoriacum nuncupatur, ibi condidiffe narrat, Vafconiæ nomine Alauam videtur defignaffe: fi quidem in hoc pago duntaxat & nufquam alibi in totâ Vaſconiâ, extat ciuitas huius nominis,quam multis poft feculis à Sancio Pompelonenfi Rege cognomento Sapiente inſtauratam fuiffe crediderim, non autem de nouo conditam, vt volunt aliqui.


De situ veteris Vasconiae & de populis à Strabone Iacetanis dictis, an iidem sint cum Lacetanis.

Caput VII.

VASCONIA olim sita erat ubi nunc Nauarra, latiùs tamen patebant eius fines quam hodiernæ Navarrae: si quidem trans Iberum continebat Calagurrim & Graccurim (quae urbs non multùm distabat à territorio oppidi quod nunc Alfaro dicitur:) à meridie