Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/371

Haec pagina nondum emendata est
356
NOTITIA

qui vulgò Navas de Tolosa nuncupatur, reportatæ, immutatam esse, inque eius locum fucceffiffe effigiem catenarum ferrearum, quas Miramolini Regis Mauri Prætorium circumvallentes, Sanctius fortiter perruperat atque perfregerat, vetus opinio iam vfque ab avorum nostrorum ducta memoriâ Navarram oppleuit: quam tamen vt pro incertâ habeam, duobus potissimùm impellor rationibus; primùm figurâ ipsâ symboli seu insignium, quibus Nauarræ Reges à Sanctio vltimo ad noftra vfque tempora usi sunt, quæ nullam cum catenis habet similitudinis affinitatem, sicubi enim illa insignia catenarum specie adumbrata sunt, id à quinquaginta circiter annis, solâ authoritate aut consilio recentiorum historicorum factum, cuilibet accuratiùs causas huius rei rimanti facilè innotescet: At vera illorum insignium effigies, hæc ipsa est , quam hic incidendam curavimus ita enim expressa conspicitur non in insinitis tantum sigillis ac nummis diversorum Regum, sed etiam in specularibus Basilicae primarii templi Parisiensis, Virgini matri sacri, quae alter utri9 de Theobaldis vel Henrici Regum temporibus picta fuisse, annexa Navarricis Campaniæ insignia significant: ab hac autem formâ nihil discrepant eorumdem insignium imagines, quæ Lutetiæ in Collegio Navarrico, ac in Cœnobio Carthusianorum, in cippo Petri Navarrii Comitis Moretonii; ex item quæ in Castro Palensi, Principatus Bearnensis, in Ecclesiâ Præmonstratensium