& demontanis locis in campestres transtulit. Florus quoque lib. 4. cap. 12. & Orosius lib. 2. cap. 21. postquam de prælio ad Belgicam facto , in quo Cantabri ab Auguſti Legatis fufi fugatique fuerant, ac de Arracillo oppido expugnato, obfeffoque Medullio monte egere, his verbis narrationem iftius belli concludunt. Flori verba; Postquam extrema barbari vident certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi vulgò ex arboribus taxis exprimitur, præcepere mortem, séque pars maior à captiuitate quae videbatur vindicauere. Hæc per Antistium, Firmium, Agrippam Legatos hybernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit, ipse præsens hos deduxit montibus, hos obsidibus adstrinxit, hos sub coronâ iure belli venundedit: Orosii verba ; Itaque ubi se gens hominum trux naturâ & ferox, neque tolerandæ obsidioni sufficientem, neque suscipiendo bello parem intelligit, ad voluntariam mortem servitutis timore concurrit, nam se poenè omnes certatim igne, ferro aut veneno necauerunt. Sed & longo , ante Augufti ætatem, interuallo, Cantabros à Romanis fubactos fuiffe difcimus ex his Flori lib.48.Epitomes Liuianæ verbis, vbi de P.Cornelio Aemiliano hæc tradit. L. Lucullus Consul, cui Claudius Marcellus successerat, pacasse omnes Celtiberiae populos cum videretur Vacceos, Cantabros & alias regiones, & iterum alias incognitas nationes in Hispaniâ subegit. Mansisse autem eos exinde in fide Romanorum, usque ad bellum ciuile inter Pompeium & Cæfarem exortum, ipsius Cæfaris lib. 1. de bello ciuili verbis edocemur, quæ sic habent; His rebus constitutis equites auxiliaque toti Lusitaniae à Petreio, Celtiberis, Cantabris, Barbarisque omnibus qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio imperantur : An autem potiori conditione aut fortunâ sub Gothis vixerint quam sub Romanis, ea quæ mox dicturi sumus demon-
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/37
Haec pagina nondum emendata est
20
NOTITIA