Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/35

Haec pagina nondum emendata est
18
NOTITIA

sitam contendentibus, fi dixerimus extitiffe quidem (sive vrbs sive arx illa fuit;) sed post devictos ab Augusto Cantabros, vel ab iisdem in hanc oram translatis, conditam, vel (quod magis crediderim) longo post interuallo temporis, à Regibus Pompelonensibus, contra Sarracenorum citra Iberum irruptiones, munitam.


Regionem Vardulorum, Autrigonum & Caristorum à Vasconibus occupatam videri & de Cantabrorum variis cladibus.

CAPUT VI.

NON deerunt fortè qui minus probent quod Viscainos, Alavenses & Ipuscuates, strenuas & bellicosas gentes, à Cantabris abiudicem, perinde quasi eo ipso obscuris & imbellibus Autrigonum, Caristorum & Vardulorum populis, veniant ascribendi. Mihi verò non hæc ftat fententia; quin potius existimo horum populorum genus magnâ ex parte, vnâ cum nomine, iampridem excidiffe, eorumque patriam à gente aliqua forti, & pugnaci occupatam tempore Gothorum Regum: hactenus enim ftetit Vardulorum nomen (fub quo etiam Autrigones & Cariftos comprehenfos fuiffe fuprà docuimus:) nec quod fciam vllus Author, Idacio ętate pofterior, huius populi meminit : At quorfum, inquies, fin Vardulorum fedibus nouos incolas admittere expedit, Cantabros inde excludimus habitatione proximos, viribus potentes & inuadendis vicinis regionibus iam à tempore Romanorum affuetos? Ideò certè quia iis bellis, quæ cum Augufto Cæfare atque eius Legatis