quifquis verba Orofij ritè expenderit; præcipuè fi cum iis, que de eodem bello fcripfere Dio atque Florus, conferantur. Gallecia autem ideò mentio iniecta eft ab Orosio, quod totum trans Durium tractum verfus Septentrionem & Aftures, Cantabrofque Callaicam vocabant veteres, tefte Strabone lib. 3. quin & ipfos Cantabros & Aftures Gallecia portionem fuiffe affirmat Orofius. Ex iam dictis perfpicuum effe arbitror Cantabriam veterem maximam partem Legionenfis Regni ambitu fuo complexam fuiffe, vtramque fcilicet Afturiam tam de Santillana quàm de Ouiedo dictam,vnà cum terra de Campos, & parte Legionenfis agri & Caftellæ veteris , quibus in locis ac præfertim circa Aufeuam & Couadongam , quæ Vindij montis partes funt , cum Pelagius prima Regni fui fundamenta iecerit adiutus ope incolarum & aliorum Chriftianorum , qui eò tanquam ad tutiffimam arcem confugerant, videtur tandem Cantabrorum virtus, quæ iam à tot feculis inter mortua & quaſi ſepulta iacebat, in hocpereuntis Hifpanię momento commodùm reuixiffe.
CAPUT V.
NON tamen iisdem semper finibus ftetere Cantabri: Etenim cum Cæfar Auguftus eos poft decennale bellum viciffet, de montanis locis in campestres transtulit, vt ex Dione & Floro liquet; quorum vterque cum de regione in quam translati sunt, sileat, quidni suspicemur eos in Beronum & Turmodigorum convalles proximas, necnon ad ultimas desinentis Vasconiæ oras, descendisse ;