Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/29

Haec pagina nondum emendata est
12
NOTITIA

hac de re Authorum sententiæ, quarum pleræque, quia cum iis quæ capite fuperiori afferuimus, pugnant, ruere illa necesse est, nisi hæ conuellantur. Carolus Nauarræ Princeps bellum Cantabricum fcribit fuiſſe geſtum in Nauarra inter Eulatem fcilicet & Amefcuam, non longè à Peralta vico: hunc fequitur P. Antonius Beuterus lib. 1. cap. 23: sed quemadmodum hæc opinio nullo nititur veræhiftoriæ fundamento, fic toto cœlo aberrat Garibaius lib. 6. cap. 27. vbi illud ad Ipufcuam patriam fuam trahit ductus affinitate vocum Vinnii vel Vindii, Medullii seu Edullii, Segisama, & Arracilli, quæ in huius belli narratione occurrunt cum nominibus Hirnio vel Hernio, Menduria, Beiçama & Arrexil, quæ etiamnum in Ipufcua durant, quamquam, vt verum fatear, Garibaius huius sententiæ non tam Author, quam comprobator fuit: illam enim, iam ante, traditam reperio à quodam nobili Ipuscuate in libello inedito cui titulus, Recopilation de Cosas de Guipuscua his verbis: Oydia se veen vestigios en lo mas alto llamado Aldaba y assi se vee oy en dia en mucha distantia que cae todo cerea Beiçama donde Octaviano assentò su Real y aviendo expugnado el lugar de Regil los Cantabros subieron à la montaña Hiernio que aora llaman ernioa. Et paulò pòft. Hazese mention de Beiçama y hurristil hastaoy retienen sus nombres y del monte de Medulia que agora se llama Maduria y de Hurnio llamado comme es dicho Hernio de los quales hizo mention Nebricense y todo ello Cae en Guipuzcoa quasi en medio della. Sed, amabo, quantum abit vox Vindii ab Ernio, Medullii à Maduria, Segisamae à Beiçama, & Arracilli à Rexil. Deinde cum Medullium montem Minio flumini imminere dicat Orosius, quomodo hoc Maduriae Ipufcuae monti convenire potest, qui octo ad minus dierum iter à Minio distat? Certè cum ex