fontibus Iberi , quem' Plinius lib. 3. cap. 3. nonprocul à Iuliobriga oriri ait , ac de cætero in amoena planitie iaceat ; Andreas tamen Poça libro quem de antiquo idiomate Hifpanorum fcripfit . Santander oppidum in Oceani littore fitum efle mauult . At ego eò loci non tàm Iuliobrigam ipfampofitamfuiffe exiftimo, quàm portum Victoriæ luliobrigenfium , quem xl. mil . paff. diftare ab Iberi fontibus obferuat Plinius. Cæterùm omni prorfus ratione carent , qui Iuliobrigam cum Lucronio Vafconum oppido confundunt , cum multis milliaribus hic focus distet à vetere Cantabria & ab Iberi fontibus. Celebrat etiam Plinius fluuium Cantabrorum Sadam, vel Sangam, quem eundem cum Salia Melæ esse perfuafum est Pintiano. Saliam autem ipfummet effe, qui hodie Sella indigenis dicitur, arbitratur Morales lib. 13. cap. 2. Plures itidem fluuios in hac regione agnofcit Mela, à quibus tamen nominandis abstinet, eo quod nostro, vt ait, id eft Latino ore concipi nequeant, nifi quod obiter Saurij meminit, quod præter Cantabros Salenos etiam alluere testatur, hic forsan est, qui hodie Pisuerga Hispanis dicitur, & à Salenis populis mansisse videtur nomen Saldañæ vrbi inea regione.
CAPUT IV.
EXPOSITO situ Cantabriæ, quantum in tam obruta vetustatis caligine facere licuit, operæ pretium facturi videmur, si quâ parte bellum Cantabricum , olim ab Augusto Cæsare gestum fuerit excutiamus : sunt enim variæ