Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/27

Haec pagina nondum emendata est
10
NOTITIA

ex eo, quod Author Itinerarij, Afturicâ Cæfarauguftam per Cantabriam iter facturos, per ea oppida ducit. Cæterum in illa planitie, vbi nunc eft terra dicta de Campos, fita erat Amaya vrbs Cantabria, tempore Gothorum Regum, non ignobilis vel potius arx primaria, vt ex Chronico Ioannis Biclarienfis colligere licet , nec procul inde tempore Romanorum Camarica alia eiuſdem regionis vrbs : fiquidem , vt fentit Çurita, eadem eft cum Camala, quam author Itinerarij in itinere, quod à Virouefca Legionem tendit, collocat. Alias præterea vrbes in Cantabria memorat Ptolemeus, Concanam, Ottauiolcam, Argenomefcum, Vadiniam, Vellicam, (hæc Belgica est Orosio lib. 6. cap. 2.) Iuliobrigam & Moroccam, quibus -Strabo lib. 3.ex Afclepiade Myrleano, addit Opficellam à Laconibus , vt credit , conditam , quod miror Ludouicum Nonium, cap. 44. fuæ Hifpanix, Iuliobrigæ tribuere, contra Strabonis authoritatem, quam nihilominus eo loco vfurpat. Arracilli etiam oppidi meminere Florus lib. 4. cap. 12. & Orofius vbi fupra, quod tempore belli Cantabrici ab Augufto Cæfare captum atque dirutum eft; Vrbem denique maritimam Noegaucefiæ nomine defignat Ptolemeus , cuius nomen licet à vulgatis editionibus LatinisPtolemei abfit, extat tamen in manufcripto exemplari Græco Bibliotheca Regia Parifienfis. Portum infuper Cantabrorum nomine Victoria Iuliobrigenfium celebrat Plinius xl. mil. passuum à fontibus Iberi diftantem. Idem author lib. 3. cap . 3. quatuor tantùm populos Cantabriæ agnofcit è quibus folos memorat Iuliobricenſes. Iuliobrigam Garibaius lib. 6. cap. 22. & H. Coquus in -tabula Hifpaniæ, putant fuiffe in ea regione, vbi nunc est Aguilar de Campo , quorum fententia mihi nequaquam afpernanda videtur , cum non multùm hic locus diftet à