Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/26

Haec pagina nondum emendata est
9
VASCONIÆ.

vfque ad fluuium illum , qui in confinio Afturiæ atque Galicia , Caftropolij & Ribadei oppida interfluit, fex circiter leucarum eft interuallum, quem fluuium Melfum Strabonis effe arbitramur , cum haud alius in ea regione occurrat,cui melius verba Strabonis conueniant:à Melfo autem Afturiæ fluuio parùm diftare Noegam vrbem & inpropinquo effe Oceani æftuarium, quodAfturesa Cantabris diuidit, author eft idem Strabo. Porrò è montibus illis , qui terram de Vierço circumftant , oritur Silus fluvius , qui cum Minij aquas augeat inter eius fontes censeri potest : quodfi quem fubeat mirari Cantabria fines à nobis tàm latè ad Occidentem porrigi , perpendat velim à Poffidonio, apud Strabonem lib. 3, caput Minij amnis ad Cantabros referri; ab Orofio quoque lib. 6. cap. XI. Medullium montem , qui ad eamdem gentem pertinet ,Minij aquis annecti : quod nisi de Silo intelligas , qui nascenti Minio miscetur, producendi erunt Occidentem versus adhuc multò latiùs veteris Cantabria fines ad intimam vfque Galliciam , vbi hodie Minij fontes existere nemo eft qui nefciat. A Septentrione alterum Cantabria latus excipiebat Oceanus : alterum verò ad meridiem descendebat in planam regionem , quæ montibus Ouetanis fubiecta est, atque per agrum Legionensem & pagum illum, vbi nunc terra de Campos est, Legione vrbe & Vaccæis ac Turmodigis populis ad dexteram relictis, penetratoq; Idubedâ monte, perueniebat ad proxima Beronibus loca, quibus locis, referente Strabone,habitabant olim Cantabri Conifci , aut Coniaci dicti : nifi Concanos legere malis apud Strabonem cum Delrio notis in Hypolitum Seneca : quin & vlteriùs ex hacparte proceffiffe Cantabros ad confinia fcilicet Intercatia , Telæ, & Pintiæ vrbium , quæ Vacceorum gentis erant, coniicere quis poffet