Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/25

Haec pagina nondum emendata est
8
NOTITIA

caecus qui non videat, Cantabrorum fines multis olim milliaribus ab Alaua & Rioia , abfuiffe? Quod autem Florianus atque eum fecuti Garibaius , Sandouallius & alij plerique Cantabriam vrbem,caput gentis, in ora Iberi amnis,non procul à Lucronio , fitam fuiffe, arbitrantur, noménq ; adhucferuare locum, vbi condita erat, in edito colle, affirmant, nihil hoc ad veterem Cantabriam pertinet, cum nullus Author,antiquæ aut mediæ ætatis, huiusmodi vrbis meminerit, conftétque ex his, quæ iam diximus, Lucronij fedem olim in Beronum & Vafconum confiniis extitiffe .


Vera Cantabriae defcriptio proponitur.

CAPUT III.

CUM ibi ab ortu inciperent fedes Cantabrorum, vbi definebat regio Autrigonu, non puto multùm à vero aberrabimus fi Cantabria initium in co tractu, quià Villafrancâ montium de Oca dictâ ad portum Laredo nomine in Oceani Cantabrici littore pofitum excurrit, statuamus: diftat enim Villa-franca duabus tantum leucis Virouescâ Autrigonum oppido: Laredo autem quatuor circiter leucas recedit à Nefua eiufdem gentis fluuio: Ad Occidentem verò Cantabriam finiemus, non vico sanctæ Iulianæ, vt Sandouallius, neque portu llanes nuncupato, - vt Ioannes à Ponte , nec denique Saliâ flumine (vulgo Rio de Sella) vt voluiffe videtur Fredenandus Pintianus noris in Melam ,fretus vt putat authoritate ipfius Mela & Plinij, sed vlteriùs æftuario maris Luarca dicto, & fpatio illo terrarum, quod inde ad locum , qui Tierra de Vierço dicitur & montes contiguos , tendit : A Luarca enim