est qui nefciat : at eius oftia Ptolemeus in Cariftis ponit : Mela autem hunc amnem Tritium Tobolicum Vardulorum oppidum ( quod H. Coquus Mondragon effe putat ) attingere affirmat. Idem Ptolemeus oftia fluuij Nefuæ, vel Neruæ ( vtramque enim lectionem reperio in exemplaribus editis ) ad Autrigonũ fines trahit , eundémq ; per Autrigones & Origeuiones defcendere, Mela author eft :fed hunc amnem ipfummet effe , qui per Bilbao & Portugalete Viscaię oppida fluens non procul inde Oceano infunditur , ne ij quidem negant ; quorum fententiam hîc oppugnamus , è quibus Florianus lib . 1. cap. 2. & Andreas Poça illius regionis incola in eo tractatu , cui De las antiquas poblationes de España , titulum fecit , Florianus quoque,Iacobus Galdastus , Garibaius, Iosephus Moletius, Tarapha atque Morales Flauiobrigam, quam Ptolemeus in Autrigonibus, Plinius in Vardulis collocat , in Viscaia statuunt , putantque fuiffe vbi nunc Bilbao vel Vermeo vrbes fitæ funt. Vt autem quod de Viſcaia , & Ipuscua diximus , idipsum de Alaua pronuntiemus multis mouemur rationibus : nam & hæc regio in Vardulis erat ( Bardyetæ & Bardyali vocantur Straboni ) quorum fines etiam vlteriùs verfus meridiem & occidentem proceffiffe Alauâ , quemadmodum & Caristorum; ita vt proxima Pompelonenfis ditionis loca contingerent , patet ex eo quod Ptolemeus Tullonium & Tritium Tubolicum Vardulorum ciuitates in eodem gradu latitudinis cum Pompelone locat & quod Author Itinerarij Antonino tributi, Afturicâ Burdigalam petentibus inter Virouefcam , quæ adhuc nomen retinet in regione Bureba & Pompelonem, post Vindeleiam & Deobrigam Autrigonum vrbes , post Beleiam item & Suissatium ( quod Ptolemei Suessatium esse affirmat Çurita notis in Itinerarium )
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/23
Haec pagina nondum emendata est
6
NOTITIA