Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/19

Haec pagina nondum emendata est
2
NOTITIA

niam cum innumerabilibus copiis ingressos, & fusis proelio Gothis undequaque grassantes non modo sustinuerunt: sed etiam eosdem bello adorti Ducibus hinc Regibus Pompelonensibus, hinc Aragoniae Principibus, ita continuis proeliis & multiplicatis stragibus per quadringentos circiter annos fregere, ut soli unà cum Cantabris atque Asturibus, qui eadem sub Regibus Legionensibus alia ex parte praestabant, liberatae Hispaniae authores dici possint. Huius gentis res domi forisque gestas exponere cum difficile sit, eo quòd nulla extent de illis conscripta vetera monumenta, summa tamen aliqua tradenda est, tum congestis iis quae apud peregrinos Authores de eadem sparsa leguntur, cum descriptis Principum in ea familiarum stemmatibus, quatenus ea vel ex publicis tabulariis, aut ex privatis optimatum aliquot scriniis eruere licuit.



Qui Vasconum nomine comprehendantur.

CAPUT PRIMUM.

VASCONUM nomine hîc comprehendimus etiam eos, quos vulgò Cantabros vocant: iam enim obtinuit usus, non in scholis solùm inter grammaticos: sed etiam in publicis literarum monumentis apud celeberrimos nostrae & superioris aetatis scriptores, è quibus Iovium, Iulium, & Iosephum Scaligeros, Thuanum, Ferronum, Florianum Ocampo, Petrum Martyrem, M. Delrium, & Marianam nominare libet, ut quos Galli Bascos, seu Biscainos, Hispani Vascongados appellant (ii sunt propriè Vascones) Cantabri Latinè dicerentur, eorumque lingua quae his Vascuenze: illis