Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/18

Haec pagina nondum emendata est
1

NOTITIÆ

VTRIVSQVE VASCONIÆ.

LIBER PRIMVS.

Præfatio summam operis continens.

VASCONVM nomen celebre olim in Hispania citeriore fuit. Hi bello & militia clari cum Annibalem expugnatâ Sagunto victorem in Italiam sequuti fuissent, & sub eius signis diu adversus Romanos strenuè militassent; interiecto tempore contra eundem, & Carthaginenses utriusque Hispania Imperio inhiantes unà cum reliquis citerioris populis Romanos sibi societate & amicitia coniunxerunt: in quâ ipsi deinceps constantissimè perstiterunt, cum aliae passim gentes mutato confilio à fide discederent, Romanosque eatenus armis & maleficiis lacesserent, quoad ab ipsis vincerentur. Gothis postea in Romanorum locum succedentibus, & universa provincia ab iis occupata, & velut sub iugum missa, ipsi nihilominus libertatem suam egregiè propugnarunt: Suos verò fines ita tutati sunt, ut etiam illatis ultrò bellis in proximas Autrigonum, Caristorum, Vardulorum, & Aquitanorum sedes proferrent. Sarracenos denique Hispa-

A