Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/10

Haec pagina nondum emendata est

admirari soleo, quo rariora, hoc saeculo, in tuae fortunae viris animadverto; non potui, illius controversiae, quam in hoc opere cum Hispanis aliquot. Scriptoribus de origine Navarrae Regni ac de serie primorum Regum habeo, alium quam te judicem sumere. Hanc itaque litem ad tuum Tribunal defero. Si secundum me sententiam dicis, uberrimum laboris mei fructum mihi consequutus videbor; sin minus, ne tum quidem voti mei expers ero; siquidem veritatem huius historiae partis, quam frustra hactenus in aliorum lucubrationibus requisivi, te duce inveniam. Recipe igitur arbitrium huius cauae, VIR ILLUSTRISSIME, nam mihi, utcumque res cadat, tuo iudicio stare certum est. Quod si ea non tanti est, ut te à summis regni negotiis, quibus