Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/18

Fuit in emendando quaedam difficultas
EPISTOLA.

quin (grk), nihilominus luſtinum, Clementem, et alios complures ſcimus in eorum ſcriptis uerſatos, & ita exercitatos, ut huius generis vs άigerino's fuo ipſorum gladio, & doctrina iugularint, quod non feciſſent ſi a eorum lectione animum auertiſſent. Cognitio enim mali, non eſt malum, ſed appetitio, ipſaque actio. Occaſio (inquiunt) fuiſſet adempta & poſteris mentem inficiendi opinionum prauitate, et pijs uiris tantum in refellendis eorum erroribus laboris inſumendi: quaſi animi labes, aut à profanis auocatione, aut temporis diuturnitate, aut ullis niſi Dei Optimi Maximi manibus elui poſsit. Nunquam non erratanimus æger, dicebat Ennius: nec oculus conturbatus ad munus ſuũ