Fuit in emendando quaedam difficultas
EPISTOLA.
te, & conſuetudine frui licuiſſet, quàm Geneua in Italiam dicederes. Itaque multa ab illis ſumma cum laude de te narrata, multa etiã in tuæ familiæ dignitatem dicta, memoriæ mandabam, fiebámque quotidie eorum recordatione tui ſtudioſior. Hinc igitur [xxx] i prima tui cognitio, hinc ingenij tui, morumque facilitatis grauiſsimum teſtimonium. Veni deinde Baſileam cum poſt annum, quo uehementer cœperam tui deſiderio teneri, & quem tantis laudibus efferunt (& quidem meritò) probi omnes, ac doctiſsimi quicque, Cælium tuum, & item noſtrum conueni, qui quidem ea, qua eſt in bonos omnes animi propenſione, & charitate, amiciſsimè me excepit, & quæ ad conſolandum Chriſtiana uiſa ſunt ei officia, ea omnia, & grauitate illa ſua, &