Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/64

Haec pagina emendata est
Characteres typographici
Characteres typographici
CAPVT IV.
Aula Principis Potuani.

Tandem ad urbem regiam Potu ventum est. Magnifica quidem ac speciosa urbs est. Aedificia ibi porrectiora sunt Kebanis, strataque magis patula et commodiora. Primum, ad quod delati sumus, forum ingenti mercatorum copia erat frequens, artificumque et opificum tabernis undique cinctum. Videbam attonitus in medio fori noxium quendam, collo in laqueum inserto stantem, et ingenti gravissimarum arborum corona, quae speciem senatus praebuit, circumdatum. Quaerenti mihi, quid rei esset ac quam ob noxam suspendium meruisset, in primis cum nullum crimen in his terris sit capitale? respondetur, reum hunc esse novatorem (Proiect-Macher), qui abrogationem veteris cuiusdam consuetudinis suaserat, circumstantes esse iureconsultos et senatores, qui novum commentum more solito examinarent, ita ut, si bene digestum, ac reipublicae salutare deprehensum foret, reus non modo absolvendus, sed et remu-