Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/57

Haec pagina nondum emendata est

ad ergastula aut nosocomiorum candidati fierent.

Haec et alia, quae valde paradoxa mihi visa sunt, tempore tirocinii notabam. Aderat Tandem mandato Principis definitum tempus, quo e Gymnasio in aulam cum testimonio dimittendus essem. Splendida mihi encomia et niveos calculos pollicebar, fretus qua propriis virtutibus, cum linguam subterraneam exspectatione celerius didicissem, qua hospitis mei favore ac iudicum decantata integritate. Tandem traditum mihi est testimonium, quod prae gaudio tremens aperui, avidus laudes meas legendi, exindeque, qualis sors mea foret, noscendi. At lectio eiusdem in iram et desperationem me coniecit. Literae commendatitiae his verbis conceptae fuerunt:

“Mandato Serenitatis Vestrae obsequentes, instructum solicite in Gymnasio nostro dimittimus animal nuper ad nos ex alio orbe delatum, hominemque se nuncupans. Perspecto penitius eiusdem ingenio, ac moribus exploratis, docilem satis ac promptissimae perceptionis offen dimus, sed obliqui adeo iudicii, ut ob ingenium nimis praecox vix ad creaturas rationales referri, ne-