virtutum defuncti, moxque vitia ac infirmitates enumeravit, monendo auditores, ut ab hisce sibi caverent. Redeuntibus ex auditorio obvius fit noxius quidam, tribus custodibus stipatus. Idem nuper ex iudicis sententia poenam brachii (ita vocant venae sectionem) subierat, iam vero in nosocomium urbis publicum trudendus. Quaerenti damnationis causam, respondetur, eundem publice de qualitatibus ac essentia Dei disputasse; id quod prohibitum in his terris, ubi curiosae eiusmodi disputationes temerariae adeo ac stolidae censentur, ut in compositae mentis creaturas cadere nequeant. Solitum est igitur subtiles hos disputatores, tanquam insanos, post venae sectionem in ergastula publica compingere, donec delirare cessant. Hinc tacite mecum: “Hei! quid de Theologis nostris hic fieret? quos quotidie de qualitate et attributis Numinis, de natura spirituum et id genus aliis mysteriis rixantes cernimus. Qualis sors esset Metaphysicis nostris, qui transcendentalibus suis studiis superbientes, supra vulgus sapere, imo Diis se proximos credunt? Certe pro laureis, birretis, pileis Doctoralibus, quibus in terris nostris decorantur, iter sibi panderent
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/56
Haec pagina nondum emendata est