tur, nullumque vitae genus hic honestius agricultura censeri. Hinc quivis honestus rusticus, ac diligens paterfamilias, nutritor et patronus oppidanorum salutatur. Eo respectu fieri solet, ut agricolae, cum circa autumni initium, aut mense Palmae ad urbem cum ingenti numero vehiculorum, frumento onustorum, tendunt, extra portas urbis obvios habeant Magistratus urbis ac tubarum clangore et symphoniae sono, ovantium ritu, in civitatem introducantur. Stupescebam ad hanc narrationem, ad animum revocans sortem agricolarum nostrorum, sub foeda servitute gementium, et quorum occupationes sordidas et illiberales iudicamus prae aliis artibus, quae ministrae sunt voluptatum, ut coquorum, fartorum, unguentariorum, saltatorum etc. Hospiti quidem hoc paulo post, sed sub fide silentii exposui, verens, ne nimis sinistra iudicia de genere humano ferrent subterranei. Silentium ille pollicitus, ad auditorium me, ubi habenda esset oratio funebris, secum duxit. Fateor, nil unquam me solidius, veracius et ab omni adulationis specie magis immune audivisse; et visa mihi haec parentatio exemplar, ad quod omnes eiusmodi orationes exprimi deberent. Orator primo conspectum dedit
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/55
Haec pagina nondum emendata est