Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/53

Haec pagina nondum emendata est

advolat, causam risus curiose sciscitans. At, tantam ego conceperam iram, ut respondere non dignarer; nam indignum mihi videbatur, res adeo graves ac serias cum risu ac ludibrio excipi. At a marito tandem id, quod rei erat, edocta, in risum non minorem erupit. Res haec per totam brevi urbem disseminata perpetuis sannis ansam dedit, et uxor Senatoris cuiusdam, in risum prona, narratione hac adeo commota fuit, ut ilia crebris cachinnis paene dissolveret. Et cum non ita multo post febri correpta moreretur, credebatur ex immoderato hoc risu, quo pulmonem nimis exagitaverat, morbum, qui fatalis illi erat, contraxisse. Sed de vera mortis causa non satis liquide constat; murmura tantum eiusmodi audiebantur. Erat alias praeclarae indolis matrona ac strenua materfamilias; nam septem illi erant rami, quod rarum in isto sexu. Hinc mortem illius aegre tulerunt omnes honestae arbores. Humo mandatur intempesta nocte extra urbis pomoeria, iisdemque vestibus effertur, quibus mortua est inventa. Cautum enim lege est, ne quis in urbe sepeliatur, cum aлrem ex effluviis cadaverum putrescere credant. Cautum porro est, ne cum insigni comitatu ac splendido ornatu efferantur funera, vermium scilicet