que notum sit, quam anxie ac solicite Augustissimo nostro Imperatori hanc expeditionem dissuaserim. At insita illi fortitudo, ac imperterritus animus, domi desidem, dum nos pectora hostibus opponeremus, manere non permiserunt. Testari possum, solam hanc esse petitionem, in qua ab imperatoria Maiestate repulsam tuli. Utinam Augustissimus Imperator in concedendis aliis rebus difficilior, in hac vero sola indulgentior fuisset! Ita in calamitatem istam, quam inopina eius mors nobis peperit, non incidissemus, sed reditus noster in urbem imperatoriam vere triumphans, ac gaudia nostra, ob tot praeclaras res gestas plena ac nullo dolore turbata fuissent. Non possum, nec decet diutius celare funestum illum casum, quo tantum nobis vulnus inflictum est. Scitote igitur, fortiter dimicantem Imperatorem ictu sagittae in praelio confixum, paulo post animam reddidisse. Quot non luctus, quot non curarum aestus excitabit tanti Principis amissio? Ex meo dolore satis coniicere possum, qualis iam sit animus vester. At, animum hinc non despon-
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/336
Haec pagina nondum emendata est