teritate contorquebant, ut paucae inanes in terram caderent. Certos hi semper dirigebant ictus, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima, quam ex infimis in superna: nostri vero ob hostium volatum, ac perpetuam mobilitatem, a scopo saepius aberrabant. In ipso certaminis aestu, dum imperator tela strenue vibrat, ante signa procedit, ac media in pugnae mole versatur, collum eius spiculo venenato transfigitur: hinc equo delapsus, e pugna aufertur, et in tentorium deducitur, ubi paulo post exspirabat. In isto tam lubrico statu consultum duxi, omnibus, qui funestum hunc casum viderant, silentium indicere, ne pugnantium ardor morte Imperatoris remitteretur. Iubeo igitur bono animo esse, sopitum fuisse regem subito ictu: ferrum haud alte in corpus descendisse, inspectum vulnus, absterso cruore, omnia salubria esse, confidere, propediem ipsum eos visuros. Ita ignorantibus plerisque, quid Imperarori accidisset, pugna protrahitur usque ad noctem; at, cum Alectoriani, labore ac vulneribus exhausti, in castra sua se receperint, inducias aliquot dierum, quot opus
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/334
Haec pagina nondum emendata est