Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/33

Haec pagina emendata est

tum istius viri somnum turbasse. Sed cum haud procul stantem viderem taurum, ex eiusdem boatu quietem abruptam conieci. Mox timidos oculos undique circumferens, cum oriente sole, virides passim campos et foecundos videbam agros. Arbores quoque apparuere, sed (mirabile visu) mobiles erant, licet tanta esset aëris tranquillitas, ut ne levissima quidem pluma moveri loco posset. Cum mugiens taurus recta ad me tenderet, trepidus fugam circumspiciebam, ac in ista trepidatione arborem haud procul stantem conspicatus, eandem scandere conabar. Sed cum in eo essem, vocem illa edidit teneram, sed acutam et talem, qualis solet esse iracundae mulieris, moxque quasi palma excussissima colaphus mihi tanta vi inflictus est, ut vertigine correptus pronus in terram caderem. Ictu hoc iam quasi fulmine percussus, ac terrore animam propediem agens, murmura undique audiebam et strepitus, qualibus resonare solent macella aut mercatorum basilicae, quando maxime sunt frequentes. Postquam oculos aperiebam, conspicabar totam circa me silvam animatam campumque arboribus arbusculisque obsitum, cum nuper vix sex vel septem apparuissent. Vix dici potest, quantas haec omnia in cerebro