Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/31

Haec pagina emendata est

Sic ingenti cum impetu per adversa crassioris aëris verbera, cuius stridor aures percutiebat, diu tractus, tandem levi innoxioque casu in globum delabor una cum alite, qui paulo post e vulnere obiit. Nox erat, quando in planetam istum delatus fui, id quod e sola absentia solis colligere poteram, non vero e tenebris; nam tantum luminis restabat, ut testimonium meum Academicum distincte legere possem. Oritur nocturnum istud lumen e firmamento sive crusta terrae inversa, cuius hemisphaerium splendorem, qualem apud nos luna, reddit; hinc si solius luminis ratio habeatur, parum hic differunt noctes a diebus, nisi quod absit sol, et absentia eiusdem noctes reddat paulo frigidiores.

Imago ad finem capitis unius
Imago ad finem capitis unius